
352
Quidam errantes. Litteraliter. Insensatas. Ex 5 [Ex 5, 2]: «Quis est Dominus?» etc. Patet
quod male senserunt in cogitationibus de Deo et Moyse, quem magnum reputabant. Insensate
cogitationes, quia colebant deos et non Deum, pro quibus, [id est] cogitationibus, punivit
iniquitates, id est <?> opera quibus colluerunt serpentes, quia «arbor mala non potest fructus
bonos facere», Mt 7 [Mt 7, 18], bene quod cogitationibus insensatis procedunt opera insensata
ydolorum et animalium. Vel pro cogitationibus fuerunt <…> testes iniquitates, quia exteriora <
> ydolorum <…> apostabantur cogitationibus insensatis, unde probat quod si<c> cogitationes
puniuntur congrue et quod cogitationes fuerunt insensate. Subdit: quare quidam errantes, quod
secundum cogitationes puniti sunt congrue pena inpendente culpe, quarum cogitationum testes
sunt opera, quia quidam errantes, quasi, sicut habent cogitationes insensatas, ita et opera colendo
bestias. Et dicuntur tria: primo quod, sicut colendo bestias peccaverunt, ita in bestiis immissis
puniuntur; secundo quod ita Dominus punivit, ut recognoscent se iuste et congrue secundum
culpam puniti; tertio ostendit quod hec fuit causa, quia aliter potuisset punire Dominus, si
voluisset, non enim impossibilis. Litteraliter. Iniquitates, id est pene umquam tantum fuerunt, id
est inpenderent insensatis, id est patet quidam enim etc. Rm 1 [Rm 1, 23]: «Mutaverunt gloriam
incorruptibilis Dei». Jr 2 [Jr 2, 11]: «Populus meus mutavit gloriam suam in ydolum»
animalium, sicut habetur Ex 5 [Ex 8]: De muscis, ranis etc. Et quare hoc? Ut scirent etc., id est
ex qualitate pene inpendentis recognoscerent qualitatem culpe insensate et recte se puniri
recognoscerent satis. Per quae peccat quis, sic, id est diversa pars < > 16, 53, et Goliath proprio
gladio occidit, 1 Rg 16 [1 Sm 17, 51] et Aman proprio patibulo sospendi, Est 4 [Est 7, 10]. Et ita
per quae peccat quis, per haec punitur.
Non enim impossibilis. Hic dicuntur tria: primo quod potuisset punire aliter immissis
crudelibus animalibus; secundo quod etiam solo inflatu potuit eos punire probat, nam etiam sine
hiis [scil. animalibus]; tertio quod congrue sic punivit, quia omnia congrue disponit in numero.
In prima duo: primo quod potuit inmittere crudeles et notas bestias, ursos et huiusmodi; secundo
quod [potuit] immittere crudeles bestias ignotas, novi generis. In primo duo: [primo] quod potuit
immittere bestias crudeles; secundo probat a minori, quia probat orbem creavit. Litteraliter. Sic
punisti ut scirent, id est cognoscent etc.
i1
, quod patet quia ad hoc fecisti, quia non erat
impossibilis, id est non erat valde impossibilis, id est immo valde possibilis, quod patet quia
creavit orbem, tum <ex materia> invisa, id est incognita, quia visio et cognitio per formam est,
sed illa materia non erat per formas distincta
l1
. 43 Ecli [Sir 43, 30]: «Ipse Omnipotens super
omnia opera sua». Ex 15 [Ex 15, 3]: «Omnipotens nomen eius». Et materia. Gn 1 [Gn 1, 2]:
Terra
3
dicitur quia hec materia et quod hec invisa ibi et vacua. Ursorum. Sicut habetur 3 Rg 17 [2
3
terra] terram F
Comentários a estes Manuais